III. 3. Archidamicum bellum. xxix

Ἀρχιδάμιος πόλεμος, id est Archidamicum bellum. De bello saevo crudelique dicebatur, epitheto sumpto ab Archidamo duce Lacedaemoniorum, qui maximis copiis impressionem fecerit in Atticam eamque decem annis divexarit. Gravissimam autem noxam inflixit Acharnensibus, succisis omnibus arboribus, ut testatur et Synesius in Encomio calvitii. Proinde cum funditus tolluntur omnia, bellum Archidamicum dicebatur. Meminit adagionis et Demosthenicarum dictionum interpres, indicans extitisse apud Lysiam. Archidami saevitiam memorat et Pausanias in Laconicis.

Index Adagiorum