III. 3. Mortuum unguento perungis. xxx

Νεκρὸν μυρίζεις, id est Mortuum unguento perungis. De sumptu supervacaneo sive cum sero quid adhibetur. Moris erat apud priscos, maxime Aegyptios, defunctorum cadavera, ne putrescerent, unguentis perungere. Qui mos et his temporibus apud principes, sicut alia pleraque gentilium, magno stultitiae argumento durat.

Index Adagiorum