III. 3. Hic Rhodus, hic saltus. xxviii

Αὐτοῦ Ῥόδος, αὐτοῦ πήδημα, id est Hic Rhodus, hic saltus. Vulgo jactatum de his, qui sese de negotio quopiam jactarent insolentius, cujus fides non extaret. Sumptum ex apologo, qui fertur inter Aesopicos. Adulescenti cuidam jactanti sese, quod, dum Rhodi esset, admirabiles fecisset saltus, quidam ex auditoribus interpellato sermone Ἰδοὺ Ῥόδος, inquit, ἰδοὺ πήδημα, id est Ecce Rhodus, ecce saltus. Conveniet igitur, ubi quis jubetur re praestare, quod alibi se fecisse jactat. Ovidius : Sua narret Ulysses, / Quae sine teste gerit. Arbitror huic adfine, quod dictum est apud Theocritum in Hodoeporis :

Αὐτόθι μοι ποτέρισδε καὶ αὐτόθι βωκολιάσδευ,

id est

Mecum istic certa, simul istic pascito tauros.

Quidam, cum tutum est, gloriosa loquuntur ; ubi praesto periculum, tergiversantur : his occini poterit hoc carmen. Simili figura Graeci, cum jubent protinus numerari praesentem pecuniam, Αὐτοῦ καταβαλοῦ, id est Hoc ipso loco depone. Apud Athenaeum libro sexto :

Ἔπειτά γ᾿ ἂν τἀργύριον αὐτοῦ καταβάλῃς

Id est Deinde si pecuniam praesentem numeraris. Quanquam in excusis codicibus habetur αὐτῷ, sed mendose, ni fallor.

Index Adagiorum