I. 3. Semper Leontini juxta pocula. xxii

Ἀεὶ Λεόντιοι περὶ τοὺς κρατῆρας, id est Semper Leontini iuxta crateres. In voluptarios quadrabit aut in eos, qui semper iisdem studiis sunt addicti. Leontini semper circa pocula Leontini Siciliae populi sunt, quos ubi Phalaris expugnasset, ne quando rebellionem pararent, ademptis armis ad compotationes et voluptates rejecti ; atque hinc natum adagium, quod refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum