I. 3. Cestreus jejunat. xxiii

Κεστρεὺς νηστεύει, id est Cestreus jejunat. De famelicis et voracibus dici consuevit. Unde et qui fame oscitant, Κεστρεῖς dicuntur, et κεστρεύειν, quod convicium olim in Athenienses jactum tradit Hesychius. Alii malunt referre ad eos, qui vitam innocuam agunt et ab aliorum injuriis abstinent nec ullum emolumentum ex sua innocentia ferunt. Est enim cestreus piscis genus quoddam, quod reliquis mutua devoratione victitantibus unum ab aliorum carnibus abstinet ideoque non capitur esca, sed in limum abdit sese atque ibi perdurat et, ut arbitrantur nonnulli, limo pascitur. Quin captus etiam non alitur escis aut ullo animante, cum sit acutis dentibus. Quin ipse impune devoratur a lupo atque ob id quia non sit edax, parum est esculentus. In metu vero caput occultat arbitrans totum corpus jam esse tutum. Unde et Aristophanes apud Athenaeum :

Ἆρ᾿ ἔνδον ἀνδρῶν Κεστρέων ἀποικία;

id est

Num intus virorum Cestreum colonia ?

Alludit ad Cestrinam Chaoniae partem. Et apud eundem Diphilus :

Κεστρεὺς ἂν εἴην ἕνεκα νηστείας ἄκρας,

id est

Cestreus futurus ob inediam gravissimam.

Rursum libro septimo refert ex Anaxandride :

Τὰ πολλὰ ἄδειπνος περιπατεῖ, κεστρῖνός ἐστι νῆστις,

id est

Incenis obambulat fere, jejunus ille mugil.

Refertur adagium a Zenodoto, Diogeniano, Suida, Athenaeo libro Dipnosophistarum septimo, qui quidem praeter alia complura et illud asscribit piscem a nonnullis appellari ploten et a congro devorari, ut congrum ipsum a murena. Theodorus Gaza mugilem vertit.

Index Adagiorum