I. 3. Manum non verterim. Digitum non porrexerim. xxi

Proverbialis hyperbole : Manum non verterim pro eo, quod est : nihil omnino laboro aut mea nihil refert. Nihil enim facilius quam manum vertere. Extat praeter alios apud Apuleium in Apologia magiae : Quid de me, inquit, Mezentius sentiat, manum non verterim. Item Cicero libro quinto De finibus : Ne manum quidem versuros fuisse. Idem ejus operis libro III : Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem ejus causa porrigendum esse dicebant, quibus ego vehementer assentior. Agit illuc de gloria sive bona fama, quae sit omnino contemnenda, si nihil adferat utilitatis juxta illud e Satura :

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est ?

De pollice verso diximus alibi. Quintilianus libro xi. scribit manuum gestus tantum habere momenti in pronuntiatione, ut propemodum velut altera lingua pro omnibus verbis loquatur. Sed admirationi proprie convenit ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digito, redeunte flexu simul explicatur atque convertitur. Interrogationi congruit ille, cum vertimus manum utcumque composita est. Quin et hodie manum erectam invertimus, quoties discrimen minimum significamus. In sermone quem modo citavimus ex Quintiliano, quod est pro omnibus verbis, puto rectius legi, pro omnibus membris, ut intelligas quicquid caeterarum corporis partium gestu significari potest, id solam praestare manum. Apud Plutarchum in vita Timoleontis quidam missus ad Andromachum post multa inhumaniter ac barbarice dicta manum denique porrexit ac modo supinam, mox pronam ostendit minitans hoc gestu se subversurum illorum civitatem. At Andromachus ridens, nisi quod manu similiter supinata ac mox versa, jussit illum quamprimum abire, nisi vellet talem reddi navem ipsius.

Index Adagiorum