III. 2. Vitiat lapidem longum tempus. c

Σήψει καὶ πέτρην ὁ πολὺς χρόνος, id est

Saxa etiam longum faciet putrescere tempus.

Nihil in rerum natura saxo durabilius. At id quoque temporum diuturnitas absumit. Quod poetae nimirum innuunt, cum fingunt Saturnum temporis deum saxum Jovis loco suppositum devorasse. Ovidius libro De Ponto IV :

Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,

Et teritur pressa vomer aduncus humo.

Index Adagiorum