III. 2. Sinopissas. xcix

Σινωπίζεις, id est Sinopissas, id est lascivis. A Sinope scorto quodam nobili celebrataeque lasciviae, cui nomen hinc inditum videtur, quod noxiis esset oculis. Athenaeus libro XV docet fuisse Aeginensem. Fuit et Sinope Aesopi filia, cui nihil carius fuit virginitate.

Index Adagiorum