III. 2. Meos corymbos necto. xcvi

Τοὺς ἐμοὺς κορύμβους πλέκω, id est Meos necto cincinnos. Ubi quis respondet, quod nihil pertineat ad interrogata. Refertur ad hunc modum : Χαίροις, Ὑψιπύλη. — Τοὺς ἐμοὺς κορύμβους πλέκω. — Οὔ σοι λέγω περὶ τούτου. — Οὑμὸς ἄκοιτις ἐνταῦθα, id est Salve, Hypsipyle. — Meos corymbos necto. — Non tibi loquor ista de re. — Maritus meus hic est. Ex aliquo comoediae loco sumptum apparet, in qua persona quaepiam per dissimulationem diversa responderit. Quod genus est et illud apud Terentium in Phormione, cum Phaedria rogatus, ubinam esset Antipho, respondens iterat salutationem, deinde ait illum recte valere. Est consimilis locus et apud Plautum in Mercatore :

Jam machaera est in manu.

— Nam si eo te introducam. — Tollo ampullam atque hinc eo,

et reliqua ; nam locus longior est, quam ut citra taedium possit recenseri. Confine ei, quod alibi recensuimus : Ἄμας ἀπῄτουν.

Index Adagiorum