II. 2. Falces postulabam. xlix

Ἄμας ἀπῄτουν, id est Falces postulabam. In eos, qui respondent id, quod ad rem nihil attinet. Plutarchus in commentario Περὶ ἀδολεσχίας admonet, ut qui velit accurate respondere, mentem rogantis diligenter perdiscat, ne illud fiat, quod proverbio dici consuevit : Ἄμας ἀπῄτουν. Est autem senarius proverbialis apud Suidam et Zenodotum :

Ἄμας ἀπῄτουν, οἱ δ᾿ ἀπηρνοῦντο σκάφας,

id est

Falces petebam, at hi ligones denegant.

Videtur hinc natum, quod agricolae cuipiam a vicino falcem commodato petenti negaverit ille sibi ligonem esse domi. Theocriti scholiastes in Pastoribus annotavit Atticis ἄμην dici, quod communis Graecorum lingua vocat δίκελλαν sive σκαπάνην, id est ligonem ; quod si σκάφη idem significat, quod σκαπάνην, ridiculum erit in responso, perinde ac si quis petenti gladium neget se habere ensem. Sunt qui sentiant σκάφην esse poculi genus aut vasis cavi.

Index Adagiorum