III. 2. Aufer mothonem a remo. lv

Ἄπαγε τὸν μόθωνα ἀπὸ κώπης, id est Aufer mothonem a remo. Admonet adagium non obstrependum nec obturbandum importunius iis, qui rebus alioqui seriis sunt occupati, veluti si quis reipublicae curis sollicito musicam adferat aut de capite periclitanti versus amatorios recitet. Mothon enim saltationis genus foedae, servilis ac tumultuosae. Lacedaemonii vernas, hoc est servos domi natos, μόθωνας appellant aut eos, qui ingenuorum filios instituunt, quos Athenienses vocant οἰκότριβας. Unde et in viles ac sordidos homines convicium esse coepit. Alii putant Mothonem hominem fuisse quempiam saltatorem et ebriosum. Sunt qui credant Atticos Mothones vocatos, quod hos domitos ad servilia ministeria compulissent. Ad hunc modum Graeci grammatici de Mothone nugantur. Julius Pollux libro IV tradit mothonem genus esse saltationis molestum ac nauticum. Atque hinc sane crediderim ortum proverbium, ut accipiamus ἀπὸ κώπης pro eo, quod est a remo profectum.

Index Adagiorum