III. 2. Auribus arrectis. lvi

Ὠσὶν ἑστῶσιν, id est Auribus arrectis, a Diogeniano proverbii loco refertur. Quadrat in illos, qui sitienter atque avide auscultant, quae dicuntur, aut expectant, quid dicendum sit. Ducta metaphora ab animantibus, quorum plerisque mos est, si quando quid eminus audierint, aures surrigere. Nam uni animantium homini natura dedit auriculas immobiles. Plinius tradit hoc esse peculiare cervis ut, cum aures subrexerint, nihil sit illis auritius, rursum ubi demiserint, nihil surdius. Aristoteles item libro De naturis animalium nono tradit cervos haudquaquam latere insidias, quoties arrectis sunt auribus, propterea quod tum auditus sint acerrimi ; contra, cum demiserint aures, facile capi. Terentius in Andria : Arrige aures, Pamphile. Et Vergilius : Arrectisque auribus astant. Propertius libro tertio :

Ab origine dicere prima

Incipe, suspensis auribus ista bibam.

Cui diversum videri potest quod scribit Horatius :

Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,

Cum gravius dorso subiit onus.

Index Adagiorum