I. 3. Thessala mulier. xii

Θεσσαλικὴ γυνή, id est Thessalica mulier. In veneficas malarumque peritas artium dici solitum. Propterea quod ea gens praeter caeteras hoc nomine notata est, id quod ex Apuleiano Asino pluribusque scriptoribus aliis satis liquet. Unde Horatius in Odis :

Quae saga, quis te solvere Thessalis

Magus venenis, quis poterit deus ?

Plautus in Amphitryone veneficum appellat Thessalum. Et Strepsiades apud Aristophanem in Nubibus consulit Socratem an adhibenda sit Thessala incantatrix, quae lunam coelo detrahat, quominus in Neomenia cogatur aes alienum reddere. Eam superstitionem in Thessalos a Medea profectam existimant, quae cum illac fugeret per aerem vecta, scriniolum veneficiis ac magicis herbis plenum dejecerit, eaque sparsa suppullulasse. Quin et Plinius libri trigesimi, capitulo primo docet magiam ad Thessalos usque propagatam diu ab ea gente cognomen obtinuisse, adeo ut Menander quoque literarum subtilitatibus peritus, Thessalam cognominarit fabulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam.

Index Adagiorum