I. 3. Thessalorum alae. xi

Θετταλικαὶ πτέρυγες, id est Alae Thessalicae. Proverbiali joco quondam dicebatur in vestes manicatas, quas Graeci χειριδωτούς vocant, quod hoc genere per luxum ac delicias uterentur Thessali. Apud Maronem hoc amictus genus tanquam parum virile Trojanis ab hostibus opprobratur :

Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

Et apud Plautum quidam cultu Punico velut avis exotica ridetur propter manicas aut angulos alarum instar, utrimque propendentes atque extantes.

Index Adagiorum