I. 1. Caliga Maximini. xxi

Caliga Maximini vulgo dictitatum est in homines insulsos et immodicae proceritatis. Id adagii refert Julius Capitolinus in vita Maximini imperatoris Nam cum esset, inquiens, Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum ejus, id est campagium regium, quidam in luco qui est inter Aquileiam et Aritiam, (Arziam legunt quidam, alii malunt inter Anagniam et Aritiam) posuerunt, quod constat pede majus fuisse hominis vestigio atque mensura. Unde etiam vulgo tractum est, cum de longis atque ineptis hominibus diceretur : Caliga Maximini. Hactenus Julius. Ergo proverbium rectius usurpabitur, si cum odio contemptuve dicatur, propterea quod is Maximinus (unde natum esse constat) invisissimus esset pariter et populo Romano et senatui, quippe Thrax natione, deinde sordido genere, postremo moribus barbaris ac feris. Quinetiam nunc homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tanquam socordes atque inertes.

Index Adagiorum