I. 1. Novacula in cotem. xx

Ξυρὸς εἰς ἀκόνην, id est Novacula in cotem. Dici solitum in hos, qui forte in eas res inciderunt, in quas minime volebant. Neque novacula potest incommodius cadere, quam si in cotem incurrat. Ab hoc non ita multum abhorret illud Horatianum : Et fragili quaerens illidere dentem / infringet solido. Recte accommodabitur et in eum, qui laedendi cupidus tandem hominem nactus est a quo vicissim laedatur, cum illi nocere non possit. Siquidem novacula, si in molle quippiam inciderit, dissecat ; si in cotem, retunditur. Huc respexit Tarquinus, qui dixit sibi in animo esse, ut Actius Navius augur novacula cotem discinderet, significans in cotem nihil posse novaculam, quanquam ab augure factum quod ille fieri posse non credebat. Refert Livius libro primo.

Index Adagiorum