I. 1Clematis Aegyptia.xxii
Huic confine est, quod a Phalero Demetrio refertur : Κληματὶς Αἰγυπτία, [Eloc., 172] id est Clematis Aegyptia. Id ait joco dici solitum in eos, qui corpore praeter modum procero atque atro colore essent. Natum haud dubie ab ejus herbae specie, de qua meminit Dioscorides libro quarto. [Mat. Med., IV, 180] Plinius lib. XXIV, cap. XV, Itali, inquit, centunculum vocant, rostratis foliis, ad similitudinem capitis paenularum, jacens in arvis. Graeci autem clematidem appellant. [Hist. Nat., XXIV, 141] Sed cum clematidis multae sint species, quas inibi recenset Plinius, una dumtaxat proverbium locum fecisse videtur, ea nimirum quae clematis Aegyptia cognomine dicitur. Dicitur autem, quod hanc maxime gignat Aegyptus, folio lauri longo tenuique, adversus serpentes et privatim aspides ex aceto pota efficax, quae eadem ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur. Laertius in vita Zenonis ex auctoritate Apollonii scribit Zenonem fuisse gracili corpore, statu procero, atra cute. Deinde auctorem citat Chrysippum, qui in secundo Proverbiorum suorum libro scripserit ob eam causam a quodam Clematidem Aegyptiam fuisse dictum. [Vit., VII, 1]