III. 1. Pudebat recusare, et non audebant suscipere. xcviii

M. Tullius in Epistolis ad Atticum versum hunc Homericum ceu proverbialem non semel usurpavit :

Αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ᾿ ὑποδέχθαι,

id est

Detrectare pudor, formido subire vetabat.

Quo licebit uti quoties incidit ejusmodi negotium ut aliud suadeat honestas, aliud utilitas et dedecorosum sit non suscipere provinciam, rursum periculosum suscipere. Potest accommodari etiam ad illos qui rogati neque negare audent ob pudorem neque praestare tamen volunt quod rogantur ob diversum animi vitium. Est autem hic versus apud Homerum Iliados Η, ubi Hector quemlibet e Graecorum ducibus ad singulare certamen provocat et reliquis omnibus cunctantibus surgit Menelaus :

Ὣς ἔφαθ᾽, οἱ δ᾿ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ,

Αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ᾿ ὑποδέχθαι,

id est

Sic ait, interea tenuere silentia cuncti,

Detrectare pudor, formido subire vetabat.

Index Adagiorum