III. 1. Ante lentem augere ollam. xcvii

Πρὸ τῆς φακῆς αὐξάνειν τὴν λοπάδα, id est Ante lentem augere ollam. Proverbiali figura dictum pro eo quod est spes ingentes in animo concipere priusquam res ipsa teneatur. Aut polliceri quod ipse nondum habeat, aut praepropere sibi placere, quasi jam possideat ea quae procul etiandum absunt ut teneantur. Veluti si quis spe sacerdotii sumptus jam incipiat facere quod nondum acceperit. Aut si quis vitae strepitum augeat spe magistratus, quem incertum est an sit impetraturus. Citatur adagium ex Cratete apud Athenaeum : Μὴ πρὸ φακῆς λοπάδ᾿ αὔξων εἰς στάσιν ἄμμες βάλῃς, id est Ne ante lenticulam augens ollam aut patinam in seditionem nos mittas. Citatur et a Plutarcho commentario De praeceptis bonae valetudinis, ejusdem Cratetis nomine, his quidem verbis : Ὁ μὲν οὖν Κράτης διὰ τρυφὴν καὶ πολυτέλειαν οἰόμενος οὐχ ἥκιστα· τὰς στάσεις καὶ τυραννίδας ἐμφύεσθαι ταῖς πόλεσι, μετὰ παιδιᾶς παρῄνει· μὴ πρὸ φακῆς λοπάδα αὔξων ἐς στάσιν ἄμμες βάλῃς. Αὐτὸς δέ τις ἑαυτῷ παρακελευέσθω, μὴ πρὸ φακῆς λοπάδα αὔξων ἀεὶ μηδὲ πάντως ὑπερβαίνων τὴν καρδαμίδα καὶ τὴν ἐλαίαν ἐπὶ τὸ θρῖον καὶ τὸν ἰχθὺν εἰς στάσιν ἐκ πλησμονῆς τὸ σῶμα καὶ ταραχὰς ἐμβάλλειν καὶ διαρροίας, id est Crates igitur, cum existimaret in civitatibus seditiones ac tyrannides potissimum e deliciis ac luxu nasci, per jocum admonuit : Ne prae lenticula semper augens patinam, in seditionem nos conjicias. Sed se ipsum adhortetur quisque ne semper prae lente augens patinam, neve modis omnibus, praeterito nasturtio et olea ad farcimen et piscem desciscens ex repletione corpori seditionem concitet ac tumultum et diarrhoeas. Crates eo detorsit dictum ut apparet, poetae cujuspiam, ut pertineat ad homines impendio sumptuosos. Allusit autem ad morem plebis, quae solita sit excitare seditiones si conspiciat optimates sibi praeponi. Nam lopade adponebantur cibi lautiores, id quod licet colligere ex Luciani Saturnalibus, lens legumen est vilissimum ac plebeium.

Index Adagiorum