III. 1. Sphaeram inter sese reddere. xcix

Plutarchus in libello De cognoscendo profectu : Μάλιστα δὲ εἰ τὸ φιλόνεικον καὶ δύσερι περὶ τὰς ζητήσεις ὑφεῖται καὶ πεπαύμεθα τοὺς λόγους ὥσπερ ἱμάντας καὶ σφαίρας ἐπιδούμενοι πρὸς ἀλλήλους, τῷ πατάξαι καὶ καταβαλεῖν μᾶλλον ἢ τῷ μαθεῖν καὶ διδάξαι χαίροντες, id est Maxime si quaestionum ambitio contentioque remittitur sique desinimus argumenta ceu lora sphaerasque sic vicissim inter nos reddere, ut magis gaudeamus ferire aut dejicere quam discere aut docere. Est apud Platonem in Euthydemo : Ὁ δὲ Διονυσόδωρος ὥσπερ σφαῖραν ἐκδεξάμενος τὸν λόγον πάλιν ἐστοχάζετο τοῦ μειρακίου, id est Dionysodorus tanquam sphaeram exceptum sermonem rursus jaculabatur in adulescentem. Meminit de lusus genere Julius Pollux libro De rerum vocabulis nono. Seneca quod Graeci de sphaera tradunt ad pilae lusum refert, ostendens eam commoditatem requiri inter dantem beneficium et accipientem quae est inter mittentem pilam et excipientem. Volo, inquit, Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis studio aut accipientis. Tunc cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et jactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus, aliter illam collusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est : nisi utrique personae dantis et accipientis aptatur, nec ab hoc exibit, nec ad illum perveniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ; utcumque enim venit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tirone et indocto, non tam rigide, nec tam excusse, sed languidius, et in ipsam dirigentis manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis etc. In eodem libro aliquanto post : Sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit quam acceperat. Non dissimilis est quem hodie pilae vocant apud Italos, cujus meminit Horatius :

Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

Athenaeus libro primo docet sphaerae lusum olim dictum φαινίνδα ἀπὸ τῆς ἀφέσεως τῶν σφαιριζόντων, quae verba quid sibi velint non satis intelligo : magis arbitror dictum ἀπὸ τοῦ φαίνομαι, quod sphaera missa emicet. Ibidem citatur carmen Antiphanis :

Σφαῖραν λαβὼν

Τῷ μὲν διδοὺς ἔχαιρε, τὸν δ᾿ ἔφευγ᾿ ἅμα,

Τοῦ δ᾿ ἐξέκρουσε, τὸν δ᾿ ἀνέστησεν πάλιν

Κλαγκταῖσι φωναῖς,

id est

Sumpta pila

Gaudebat huic dedisse, at hunc fugit simul,

Excussit hunc, at erigebat alterum

Tubae in modum sonante voce.

Quadrabit adagium in eos qui se vicissim dicteriis incessunt. Confine, sicut opinor, illi Persiano :

Caedimus imque vicem praebemus crura sagittis.

Juxta Senecae sententiam quadrabit etiam in eos qui sibi mutuo adsentantur et colludunt in disputatione, velut cum Scotista respondet Scotistice, Nominalis juxta decreta Nominalium, ut non quaeratur veritas, sed theatrica quaedam fabula peragi videatur.

Index Adagiorum