III. 1. Spes alunt exules. xcii

Αἱ ἐλπίδες βόσκουσι φυγάδας, id est Spes pascunt exules. Ubi quis excussus a pristina fortuna semper id agit ut restituatur. Ab humano sumptum ingenio, quo fieri videmus ut nullus ita sit exul quin et velit et speret futurum, ut aliquando postliminio redeat in patriam. Id ita esse nos quoque complurium exulum exemplo cognovimus, nominatim Joannis Bentivoli Bononiensis, quem, cum illic essemus, Gallus in gratiam Julii Romani pontificis expulit. Eodem animo se fuisse testatur Ovidius apud Tomitanos exulans. Ne Judaeos quidem hodie spes destituit. Euripides proverbialem sententiam fuisse significat. Citatur autem a Plutarcho libello quem de exilio conscripsit :

Αἱ δ᾿ ἐλπίδες βόσκουσι φυγάδας, ὡς λόγος,

Καλῶς βλέπουσί γ᾿ ὄμμασιν, μέλλουσι δέ,

id est

Spes exules alunt, ut habet adagium,

Oculisque spectant blandulis, cessant tamen.

Index Adagiorum