III. 1. Et nati natorum. xciii

Παῖδες παίδων, id est Nati natorum. Proverbialis figura, qua longam rei cujuspiam propagationem significamus. Eam adagii vice fuisse usurpatam satis indicat Plato cum aliis aliquot locis tum libro De legibus tertio : Καὶ παίδων παῖδας, ὃ λέγομεν, id est Filios filiorum, ut dicimus. Sumptum e carmine illo Homerico quod est Iliados Υ sub persona Neptuni de Aenea ad Junonem :

Καὶ παίδων παῖδες καὶ τοὶ μετόπισθε γένωνται.

Quod Vergilius ita reddidit :

Et nati natorum et qui nascentur ab illis.

Allusit ad Homericam figuram Aristophanes in Avibus :

Δώσομεν ἡμῖν αὐτοῖς, παισί, παίδων παισίν,

id est

Dabimus nobis ipsis, natis ac natorum natis.

In Nebulis eandem figuram per jocum torsit ad usuras alias ab aliis nascentes :

Αὐτοί τε καὶ τἀρχεῖα καὶ τόκοι τόκων,

id est

Ipsi atque sortes foenorumque foenora,

nimirum alludens ad illud quod alibi retulimus :

Ἐστὶ τόκος πρὸ τόκοιο, τόκος δέ γέ ἐστι καὶ ἄλλος.

Index Adagiorum