III. 1. Morsus aspidis. lxxxv

Δῆγμα ἀσπίδος, id est Morsus aspidis. De malo immedicabili aut de lingua vehementer virulenta. Refertur adagium ab Apostolio Byzantio, non admodum memorabili auctore, nisi nos meliorum inopia compelleret. Quanquam hunc nec Politianus gravatus est quodam in loco citare testem. Circumfertur Graecus versiculus adagio concinens :

Ἰὸς πέφυκεν ἀσπίδος κακὴ γυνή,

id est

Telum aspidis profecto mulier improba.

Aelianus primo De naturis animantium libro tradit adversus viperarum omniumque serpentium morsus remedium inveniri, aspide una excepta, praecipue si de rana gustarit, ut ait libro proximo. Solius hujus ictum omni cura potentiorem esse. Nec ab ullo vinci praeterquam a muliere, quae vel aspectu contractuque solo necet, quorum alterum cum regulo, alterum cum aconito commune. Nicander item in Theriacis :

Ἀσπίδα φοινήεσσαν ἀμυδρότατον δάκος ἄλλων,

id est

Aspida crudelem, cujus super omnia morsus

Immedicabilis est.

Plinius prodidit aspidem nunquam vagari sine compare  ; quodsi contigerit alteram interimi, protinus altera persequitur percussorem in mediis quoque fori turbis agnitum. Addunt quidam ab hoc ictum serpente intra quatuor horas emori. Nihil autem vetat quo minus trahatur adagium ad hostem clancularium et tanto pestilentiorem quod clanculum citraque dolorem infundat venenum haec serpens neque post morsum appareat vulnus in corpore ; tantum somnus letalis obrepit, quemadmodum describit Nicander, atque hinc existimant quidam morsum illius ἀμυδρότατον ab eodem poeta vocari.

Index Adagiorum