III. 1Arbore dejecta quivis ligna colligit.lxxxvi
Δρυὸς πεσούσης πᾶς ἀνὴρ ξυλεύεται, id est
Meminit hujus proverbii Theocriti Scholiastes, sed pro πεσούσης scriptum est παρούσης, mendose, ni fallor. Si quem fortuna praecipitem dederit, in hunc passim omneis incurrunt et quisque quod potest diripit. Jam enim sibi putant impune fore. Exemplum hujus adagionis est apud Juvenalem de Sejano.Ruente quivis ligna colligit arbore.