Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2063

III. 1Dea Impudentia.lxiii

Θεὸς ἡ Ἀναίδεια, id est Dea Impudentia. Dici solitum ubi quis ex audacia inverecundiaque sua lucrum atque emolumentum ferret. Nam inutilis, ut ait Homerus, verecundia viro egenti, compluresque mortales videas quibus magno bono fuerit nihil omnino puduisse. [Od., XVII, 347] Siquidem nullus unquam rem ausus est adeo stultam aut absurdam quae non invenerit et factorem et admiratorem, multoque maxima pars mortalium, quae stultissima sunt, ea miratur maxime. Refertur a Zenodoto [Coll., 4, 36] et a Diogeniano. [Paroem., 5, 24] Theophrastus in libro De legibus prodidit apud Athenienses aras fuisse Contumeliae et Impudentiae dicatas. Idem attestatur Istrus libro quarto decimo. [Lex.] Item M. Tullius libro De legibus secundo : Nam illud vitiosum Athenis quod, Cylonio scelere expiato, Epimenide Cretensi suadente, fecerunt Contumeliae fanum et Impudentiae ; virtutes enim, non vitia consecrare decet. [Leg., II, 28] Menander in Gnomologiis appellat illam omnium dearum maximam :

Ὦ μεγίστη τῶν θεῶν

Νῦν οὖσ᾿ ἀναίδει᾿, εἰ θεὸν καλεῖν σε δεῖ.

Δεῖ· Τὸ κρατοῦν γὰρ νῦν νομίζεται θεός,

[Flor., III, 32, 11] id est

O dearum maxima

Hoc seculo, si te vocare fas deam.

Fas, quando nunc vicisse habetur pro deo.