Adagiorum Chiliades

Adagium 2062

III. 1.Dextrum pedem in calceo, sinistrum in pelvi.lxii

Δεξιὸν εἰς ὑπόδημα, ἀριστερὸν εἰς ποδόνιπτρον, id est Dextrum pedem in calceum, sinistrum in pelvim, subaudi verbum ad sententiam accommodum, mittit aut ponit. Suidas ex Aristophane citat aitque dici solere in eos qui se norunt commode ad rei praesentis conditionem applicare, proque loco, tempore, negotiis aliam atque aliam sustinere personam. [Lex.] Est autem carmen hexametrum heroicum :

Dextrum in calceolo, laevum vero in podoniptro.

Podoniptrum vas in quo pedes lavantur, unde et vocabulum inditum a Graecis.