III. 1. De possessione dejicere. lxiv

De possessione dejicere ex sermone jurisconsultorum in vulgi sermonem abiit pro eo quod est famam cuipiam eripere quam jam omnium consensu obtinuerit, aut adimere quippiam quod suo quasi jure tenere videatur. Nam jus semper favet possidenti, interdictumque ferebatur ne quis vi quempiam dejiceret. Extat edictum in Pandectarum libro quadragesimo tertio, titulo De vi et vi armata, et refertur a M. Tullio in oratione pro A. Caecina. Plato libro cui titulus Gorgias : Ἐπιχειρεῖς ἐκβάλλειν με ἐκ τῆς οὐσίας καὶ ἀληθοῦς, id est Conaris me de possessione ac vero dejicere. Est aliquoties apud M. Tullium. Et apud eundem illud quoque : Quasi in suam possessionem venerit, cum quis imperiosius agit aut plus aequo immoratur. Quintilianus libro secundo De rhetorica : Quae dum opere cedit, jam poene possessione depulsa est. Fit enim jucundius dictum quoties ad res animi transfertur.

Index Adagiorum