III. 1. Unum augurium optimum tueri patriam. lvii

Abiit in proverbium etiam hic versus Homericus :

Εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης,

id est

Una avis optima : pro patri pugnare tuenda.

Usurpatur a M. Tullio in Epistolis ad Atticum. Item a Plinio minore in Epistolis familiaribus. Citatur ab Aristotele in Rhetoricis libro secundo inter sententias. Sumptus est autem ex Iliados Μ, ubi Hector auguria reliqua negligens loquitur ad hunc modum :

Τύνη δ᾿ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις

Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομ᾿ οὐδ᾿ ἀλεγίζω,

Εἴτ᾿ ἐπὶ δεξί᾿ ἴωσι πρὸς ἠῶ τ᾿ ἠέλιόν τε,

Ἤτ᾿ ἐπ᾿ ἀριστερὰ τοί γε ποτὶ ζόφον ἠερόεντα.

Ἡμεῖς δὲ μεγάλοιο Διὸς πειθώμεθα βουλῇ,

Ὃς πᾶσι θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισιν ἀνάσσει.

Εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης,

id est

Aligeris avibus tu me parere jubes nunc,

Quarum nulla mihi cura aut respectus, utrumne

Ad dextram Eoi veniant mihi solis ad ortum

An laevam ad solem occiduum noctisque tenebras.

Verum nos Jovis arbitrio parere necessum est

Altitonantis, hic imperium tenet unus in omneis,

Quotquot mortales, quotquot sunt morte carentes,

Una avis optima : pro patri pugnare tuenda.

Hanc Homeri sententiam expressisse videtur Q. Fabius Maximus apud M. Tullium libro De senectute. Is enim, cum esset augur, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri quae pro rei publicae salute fierent ; quae contra rem publicam ferrentur contra auspicia ferri. Apud Athenaeum Heniochus detorquet ad parasitum, ex Metagene comico versiculum hunc citans :

Εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ δείπνου,

id est

Una avis optima : pro coena pugnare tuenda.

Index Adagiorum