III. 1. Difficilis vir. lvi

Δεινὸς ἀνὴρ τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο, id est

Forsan et innocuum culpet vir saevus et acer.

Hunc Homeri versiculum olim in Demosthenem vulgo jactatum fuisse multorum auctorum testimoniis constat, propterea quod accepta pecunia nonnunquam et malos defenderet et oppugnaret bonos. Eundem ad Varronem torsit M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum decimo tertio. Dicitur autem apud Homerum Iliados Λ sub persona Patrocli :

Εὖ δὲ σὺ οἶσθα, γεραιὲ διοτρεφές, οἷος ἐκεῖνος

Δεινὸς ἀνὴρ τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο,

id est

Ipse probe nosti, senior, quod, ut est ferus ille,

Culparit facile innocuum culpaque vacantem.

Rursum Iliados Ν :

Ἕκτορ ἐπεί τοι θυμὸς ἀναίτιον αἰτιάασθαι,

id est

Hector, quando libet culpa culpare vacantem.

Index Adagiorum