III. 1. Demulcere caput. xxxvii

Demulcere caput allegoria proverbii vice recepta pro blandiri, sumpta ab adulantium gestu. Quanquam hunc inter moras commemorat Fabius libro undecimo : In hac, inquit, cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae : caput mulcere, manum intueri, infringere articulos. Chremes in Heauton timorumeno negat se sibi temperare posse quin Syro caput demulceat. Est subinde et apud Plautum. Divus Hieronymus ad Augustinum : Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput. In eundem sensum usurpavit Lucilius scabere caput apud Nonium : Hic ubi me videt, subblanditur, palpatur, caput scabit.

Index Adagiorum