III. 1. Panidis suffragium. xxxii

Πανίδου ψῆφος, id est Panidis suffragium. In eos torquebatur qui stulte atque inerudite judicarent. Aiunt Panidem hunc Chalcidis regem fuisse qui Hesiodum Homero praetulerit, perinde quasi dicas Midae suffragium, quod is quoque Panis agrestem cantionem anteposuerit Apollinis musicae. In genere conveniet in judicia vulgi, cui fere semper pessima pro optimis placuerunt. Hujus suffragiis Menandrum aliquoties superavit Philemon. Euripides cum quimque et septuaginta tragoedias scripserit, in solis quimque vicit. Nec alius est hodie quoque populi de sacris contionatoribus judicium quam quod Plinius aetate sua de recitatoribus fuisse scribit : Si quando transibis, inquit, per basilicam et voles scire quomodo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem ; facilis divinatio : scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime. Quapropter Socrates in Critone Platonis illud in primis vult esse sapienti fixum decretumque ne quid opinione vulgi commoveatur, immo suspectum habeat quidquid senserit vulgo vehementer arridere. Scitum est illud Antisthenis apud Diogenem Laertium, cui cum dixisset quispiam : Multi te laudant, Quid, inquit, male feci ? Huic simillimum quod Plutarchus in Apophthegmatis refert de Phocione, cui dicenti cum populus Atheniensis praeter morem alacribus studiis assentiretur, conversus ad amicos : Quid hoc, inquit, est rei ? Nunquid imprudens perperam ?

Index Adagiorum