III. 1. Pattaecione calumniosior. xxxiii

Πατταικίωνος συκοφαντικώτερος, id est Pattaecione calumniosior. Ab eventu natum  ; nam Pattaecion quispiam infamis calumniator, cui cum mos esset bonis viris calumnias struere atque hoc tam foedo quaestu parare rem, tandem deprehensus convictusque poenas dedit capite. Huic praecipuum studium fuit probati nominis juvenibus negotium facessere. Idem popularibus conviciis lapidatus est, quod fur esset et aedium perfossor. Talis fuit apud Athenienses Hyperbolus. Refert Suidas.

Index Adagiorum