II. 10. Labyrinthus. li

Λαβύρινθον, id est labyrinthum, olim vocabant orationem aut rem quampiam vehementer impeditam et inextricabilem, veluti si quis philosophiae studium labyrinthum vocet, quod semel ingressis nullus unquam sit exitus, aut voluptatis studium labyrinthum vocet, quod aditus ad eam proclivis, exitus difficillimus. Sumptum a labyrintho Daedali, quod antrum fabulae ponunt in Creta, sinuosum et inexplicabilibus ambagibus inextricabile, in quo servabatur Minotaurus. Dictum putat Suidas παρὰ τὸ μὴ θύραν λαβεῖν, id est quod ostium non habeat, indicans et in garrulos ac nugaces competere, qui sermonis nullum inveniunt exitum, si semel garrire coeperint. Gregorius Theologus in epistola ad Eusebium Caesariensem torquet in versipellem : Ἐπειδὴ πρὸς ἄνδρα ποιοῦμαι τοὺς λόγους οὔτε ἀγαπῶντα τὸ ψεῦδος καὶ τὸ ἐν ἑτέρῳ φωρᾶσαι πάντων ὀξύτατον, κἂν ὅτι μάλιστα σοφοῖς πλέκηται καὶ ποικίλοις λαβυρίνθοις, id est Quoniam cum eo viro loquor, qui non solum non amet mendacium, sed et qui in alio possit quam ocissime deprehendere, etiamsi vel maxime callidis variisque labyrinthis involuatur. Huic non dissimilis erat maeander. Id erat picturae genus ortum ab exemplo labyrinthorum, cujusmodi videmus et hodie in nonnullis pavimentis. Utitur Prudentius in carmine, cujus initium Cultor dei :

O tortuose serpens,

Qui mille per maeandros

Fraudesque flexuosas

Agitas quieta corda.

Hinc et Maeandro Lydiae fluvio nomen, quod flexuosus erret.

Index Adagiorum