II. 10. Labore laboriosus. lii

Πόνῳ πονηρός, id est Labore laboriosus. Ipsa figura hyperbolen habet laboris immodici. Refertur a Suida proverbii titulo. Hac forma Theophilus apud Athenaeum libro decimotertio dixit de insigniter formosa et procera :

Κάλλει καλῆς, μεγέθει μεγάλης, τέχνῃ σοφῆς,

quasi dicas forma formosam, magnitudine magnam, arte artificem sive sapientia sapientem. Similis tropus est apud Hebraeos, quoties vel exaggerant vel asseverant : Miserans miserabor, laboravi laborans. Extat autem apud Aristophanem in Lysistrata. Subest autem et jocus ob amphibologiam vocis ; πονηρός enim Graecis ut laboriosum ac miserum ita significat et malum astutumque.

Index Adagiorum