II. 10. Laconismus. xlix

Λακωνισμόν veluti proverbio breviloquentiam vocant, sive quod Lacedaemonii factis magis quam eloquentia praecelluerunt sive quod in apophthegmatis praecipue valuerunt. Horum autem praecipua gratia, ut paucissimis verbis plurimum sententiae complectantur. Cujusmodi sunt illa : Αἴκα id est si, responsum prolixae orationi legati, et οὐκ, solum totam occupans epistolam, et ἢ τὰν ἢ ἐπὶ τᾶς, id est aut hunc aut super hunc. M. Tullius aliquando jocatur in Laconismum Bruti, et Λακωνικῶς λέγειν apud Graecos pro eo, quod est paucis et compendio dicere, et Λακωνίζειν affectare breviloquentiam. Gregorius Theologus in epistola : Τὸ λακωνίζειν οὐ τοῦτό ἐστιν, ὅπερ οἴει, ὀλίγας συλλαβὰς γράφειν, ἀλλὰ περὶ πλείστων ὀλίγας, id est Laconissare non est hoc, quod arbitraris, paucas syllabas scribere, sed de rebus plurimis paucas. Proinde Homerus quoque Menelao ceu Lacedaemonio argutam breviloquentiam affingit : Παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως, id est Pauca quidem, verum plane argutissima. Quin et frugalitas et integritas Lacedaemoniorum prae caeteris Graeciae partibus tanta fuit, ut qui castigate casteque viverent, Laconice vivere dicerentur. Cimon quoties aliquid in Atheniensium suorum moribus reprehenderet, dicere solet : Ἀλλ᾿ οὐ Λακεδαιμόνιοί γε τοιοῦτοι, id est At non tales Lacedaemonii. Itidem et Massiliensium probitas abiit in prouverbium, quod alibi retulimus. Sunt autem haec inter se cognata, pauca loqui et probum esse virum. Huc spectabat Charillus, qui roganti, qur Lycurgus tam paucas leges prodidisset, Quoniam, inquit, pauciloquis non est opus multis legibus, notans obiter Athenienses, quorum loquacitati nullae leges sufficiebant. Celebratur et hoc dictum inter Thaletis sententias apud Laertium. Pindarus hymno Isthmiorum quinto : Ἀργείων τρόπον εἰρήσεται που κ᾿ ἐν βραχίστοις, id est Argivorum more dicetur paucissimis. Interpres admonet Ionum esse multiloquentiam ; caeterum breviloquentiam non tantum esse familiarem Laconibus, verum etiam Argivis, citans illud ex Ulysse furente Sophoclis :

Μῦθος γὰρ Ἀργολιστὶ συντέμνειν βραχύς,

id est

Argiva paucis multa fert oratio.

Laertius ex auctoritate Aristagorae Milesii refert et Chiloni peculiarem fuisse breviloquentiam, unde genus hoc dicendi Chilonium appellat. Huc pertinet versiculus ille veluti proverbialis apud Athenaeum relatus :

Τοὺς συνετοὺς δ᾿ ἄν τις πείσειε τάχιστα λέγων εὖ,

id est

Mox persuadebis cordato, si bene dicas.

Index Adagiorum