II. 10. Larus hians. xlviii

Λάρος κεχηνώς, id est Larus hians. Dicebatur, ubi quis avidius inhiaret praedae. Est enim larus avis avida voraxque, quam eandem Graeci κέπφον appellant. Aristophanes in Equitibus :

Λάρος κεχηνὼς ἐπὶ πέτρας δημηγορῶν.

Quae Latine quidem commode reddi non possunt. Cleonem enim ob rapacitatem larum vocat, quod quemadmodum avis in scopulis obversatur, siquid piscium possit venari, ita ille versaretur in reipublicae negotiis administrandis suum interim agens negotium. Plutarchus apud Athenaeum libro Convivialium tertio :

Στῆ δ᾿ ἄρ᾿ ἐπ᾿ οὐδὸν ἰών, σχεδόθεν δὲ οἱ ἧν παράσιτος

Χαιρεφόων, πεινῶντι λάρῳ ὄρνιθι ἐοικώς,

id est

At vero adveniens in limine stabat.

Chaerephoon parasitus ei vicinus, avi non

Dissimilis, vulgo dicta est larus, esurienti.

Apud eundem libro VIII refertur hic trimeter :

Ὀψοφάγους ὥστε τοὺς λάρους εἶναι Σύρους,

id est

Esse uti laros opsoniorum avidos Syros.

Larum Theodorus Gaza vertit gaviam, cujus mentionem facit Plinius inter maritimas halcyonem et mergum, libro decimo, capite trigesimosecundo.

Index Adagiorum