II. 10. Mercurius infans. x

Ἑρμῆς ἀμύθητος, id est Mercurius infans, elinguis sive indoctus. Ironia proverbialis, ubi quis fingit se rudem ejus artis, cujus est callentissimus. Mercurius enim eloquentiae disciplinarumque parens est. Non dissimulandum arbitror in vulgatis exemplaribus haberi Ἑρμῆς ἀμύητος, id est Mercurius prophanus et non initiatus. Quae lectio si cui magis probatur, ne mihi quidem admodum displicet. Quis enim mysteriorum peritior quam Mercurius interpres deorum, superis et inferis ex aequo communis, denique μυσταγωγός ipse, hoc est mysteriis praefectus ? Respondet illi, quod est apud Aristidem in Pericle : Ὁ Κρὴς τὸν πόντον, id est Cretensis mare.

Index Adagiorum