I. 2. Cretensis mare. xxxi

Ὁ Κρῆς τὴν θάλασσαν, id est Cretensis mare, subaudiendeum nescit aut metuit. Hanc paroemiam refert pariter atque exponit Strabo Geographiae libro x. scribens olim Cretenses navigandi peritia rerumque maritimarum usu principatum tenuisse atque hinc antiquitus increbuisse proverbium Cretensis mare nescit in eos, qui nescire fingerent, quod egregie callerent. Etenim qui consentaneum est Cretenses, cum sint insulares, ignorare mare, quo cinguntur undiquaque ? Usus est eodem et Aristides in Pericle : Ὁ Κρὴς τὸν πόντον. Zenodotus scribit apud Alcaeum extare. His affine est quod habet Horatius in epistola ad Octavium :

Ipse ego qui nullos me affirmo scribere versus,

Invenior Parthis mendacior,

Quod Parthi tum maxime pungent, cum fugam simulant.

Index Adagiorum