II. 10. Mazam pinsuit a me pistam. i

Μᾶζάν γε μεμαχὼς τὴν ὑπ᾿ ἐμοῦ μεμαγμένην, id est

A me ante pistam mazam iste pinsuit.

De his dici solitum, qui sibi alienae industriae laudem vindicant et magnam gloriam alieno labore partam verbis in se transmovent, ut Terentianus ait Gnatho. Maza cibi genus ex lacte et farina, ferme panis instar confectum. Paroemia refertur et ad hunc modum : Μᾶζαν ὑφαρπάσας τὴν ὑπ᾿ ἐμοῦ μεμαγμένην, id est subrepta maza quam pinsueram, ubi quis alienis fruitur laboribus. Sumptum est autem ex Equitibus Aristophanis, quo loco carmen hujusmodi est :

Καὶ πρώην γ᾿ ἑμοῦ

Μᾶζαν μεμαχότος ἐν Πύλῳ Λακωνικὴν

Πανουργότατά πως περιδραμὼν ὑφαρπάσας

Αὐτὸς παρέθηκε τὴν ὑπ᾿ ἐμοῦ μεμαγμένην,

Ἡμᾶς δ᾿ ἀπελαύνει,

id est

Cumque ipse pridem pinsuerim mazam in Pylo

Laconicam, iste accurit astutissime

Raptamque mox apposuit, quam ego pinsui,

At submovet nos.

Demosthenes, qui bello Peloponnesiaco dux fuit Atheniensium, is collega Nicia Pylum urbem diuturna obsidione in rerum omnium desperationem adduxit. Cui successit Cleon e coriario imperator, qui alieno labore partam gloriam in se transtulit, paucis post diebus Pylo capta. Queritur igitur in hac fabula Nicias ac Demosthenes de laude sibi praerepta per Cleonem. Aristophanis historia narratur adeo non modo varie, verum etiam prolixe, ut non libeat referre. Indicatum est, unde possit.

Index Adagiorum