II. 10. Nauson naucrati. ii

Ναύσων Ναυκράτει, id est Nauson Naucrati. Quoties aliqui similia invicem respondent, velut si quis herus salutatus herum resalutet et nebulo compellatus nebulonem vicissim compellet. Nauson enim et Naucrates utrumque a nave dicitur, perinde quasi dicas nauta nautae. Hesychius indicat vocem hanc confictam a Cratino nauson, a servandis navibus, et Ναυκράτης a ναῦς et κρατεῖν. Sermonis color sumptus est ab epistolis, ut indicat Suidas, perinde quasi dicas Pompeius Pompilio salutem ut juvenis juvenem appello. Hujus formae sunt et illa : Ἀγαθῶν ἀγαθίδες et Λεύκωνος λευκότερος. Tale quiddam innuit, ni fallor, Aristophanes in Equitibus : Οὐδὲ Ναυφάντης γε τῆς Ναύσωνος, ut subaudiatur ἄρξει. Arbitror autem in proverbio Ναύσωνem esse non hominis nomen, sed civitatis, quemadmodum et Naucratis Aegypti civitas est.

Index Adagiorum