II. 9. Inveni non quod pueri in faba. lxxxvi

Strophylus servus in Aulularia Plautina aulam auri plenam a sene defossam furto sustulerat eamque rem gestiens indicare hero : Reperi, inquit, et rogatus, quid reperisset, Non quod pueri clamitant, inquit, in faba se reperisse, proverbiali nimirum figura magnum quiddam reperisse sese significans. Est enim midas vermiculus quidam, qui fabis innascitur ; hunc si quando nacti sint pueri, gestiunt atque exclamant, perinde quasi magnum quiddam invenerint.

Index Adagiorum