II. 9. Nota res mala optima. lxxxv

Plautinum illud in Trinummo proverbiali schemate dictum videtur : Nota res mala optima est. Dictum est autem sub persona senis suadere conantis amico, ne uxorem tametsi malam repudiaret aliam ducturus, propterea quod plerumque fit, ut qui commutat, primum pro malo pejus accipiat, tum ignotum pro noto, postremo insuetum pro familiari. Tantum enim valet assuetudo, ut mala, quibus assueverimus, optima videantur, contra quae sint optima, propter insolentiam pessima videantur. Adagium itaque deterret, ne temere novandis rebus studeamus vitemusque vitium illud haud scio an maximum, quod Graeci φιλόκαινον appellant, id est novarum rerum appetentiam, cui comes alterum veluti germanum, quod ἁψίκορον vocant, quo mox fastidiuntur paulo ante adamata. Convenit cum Plautina sententia quod apud T. Livium Pacuvius Calavius suadens Campanis, ne senatores mutare vellent, populum jam re doctum dicere compulit notissimum quodque malum maxime tolerabile esse. Huc pertinet et Ovidianum illud :

Quod male fers, assuesce, feres bene, multa vetustas / Lenit.

Eodem pertinet et mimus ille nescio cujus :

Mulier tum demum est bona, cum aperte est mala.

Cognitum enim malum aut vitamus aut nos ad id accommodantes ferimus. Item ille :

Consueta vitia ferimus, non reprehendimus.

Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum septimo : Ἀεὶ γὰρ πονεῖ τὸ ζῷον, ὥσπερ καὶ οἱ φυσικοὶ λόγοι μαρτυροῦσι, τὸ ὁρᾶν καὶ τὸ ἀκούειν φάσκοντες εἶναι λυπηρόν, ἀλλ᾿ ἤδη συνήθεις ἐσμέν, ὥς φασιν, id est Semper enim animal laborat, ut audiat videatque, quemadmodum testantur et naturales sermones, dum fatentur quidem esse molestum, sed jam assuevimus, ut aiunt.

Index Adagiorum