II. 9. Non nostrum onus, bos clitellas ?. lxxxiv

Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quinto paroemiae, quam ait esse ceu brevem apologum, hoc adfert exemplum : Non nostrum onus, bos clitellas ? Satis constat ex apologo sumptum, verum quis sit is apologus, equidem nondum reperi. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quinto in epistola, cujus initium est Laodiceam veni pridie Calendas Sextiles, videtur ad hoc adagium alludere et nobis velut ansam conjectandi praebere. Inde, inquit, ire ad Taurum cogitabam, ut cum Maphragone collatis signis, si possem de servo tuo decidere. Clitellae bovi sunt impositae. Illane ? Non est nostrum onus ; sed feremus, modo, si me amas, sit annus. At si tu ad tempus, ut senatum totum excites. Mirifice sollicitus sum, quod jam diu ignota sunt mihi omnia. Item in eadem epistola paulo superius : Sed est incredibile quam me negotii taedeat, ne non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. Quippe jus Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat ? Et cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium ? Denique haec non desidero : lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. Sed feram ut potero, sit modo annuum. Si prorogatur, actum est. Hactenus Tullius. Quibus quidem ex verbis, quanquam subobscuris et haud scio an etiam mendosis, odorari licet Non nostrum onus, bos clitellas proverbium fuisse recusantis munus aliquod veluti parum accommodatum sibi. Neque enim boum est clitellis tergo impositis onera gestare, sed potius asinorum ac mulorum. Neque dubitandum est, quin Fabius ex hoc Ciceronis loco exemplum illud sit mutuatus. Raphael Regius, qui Fabium addictis scholiis conatus est emendare, scripturam mutat ad hunc modum : Nos nostrum onus, vos clitellas, interpretans hunc esse sensum, neutram partem absque onere discessuram. Mihi si phas est quicquam immutare, sic potius legendum videtur : Non nostrum onus, bos clitellas ?, ut sit velut rem absurdam seque indignam abominantis, si quis bovi clitellas velit imponere. Neque discrepat hoc cum sententia verborum Tullianorum, quae modo retulimus. Ait enim eam provinciam non satis vel aptam vel dignam ingenio suo, laturum tamen utcumque, modo ne sit longior annua. Proinde proverbium duplici forma poterit efferri : Bovi clitellae impositae sunt, ubi mandatum est negotium parum apto, et Bos clitellas ?, ut subaudias ferat, ubi quis deprecatur provinciam, cui parum sit idoneus aut quam sibi ducat indecoram.

Illud obiter admonitum lectorem velim, ne protinus radat aut dispungat, si quid in his, quae citamus ex auctoribus, viderit ad quorundam emendationem non respondere, non quod profiteamur a mendis repurgatum quicquid huc adducimus, sed quod labantur hi quoque, qui libros emendant. Velut hoc loco, quem modo retulimus ex Epistolis, in aeditione Aldina quot voces sunt immutatae nescio cujus opera, ne dicam culpa ! (Nam Aldo non libet imputare, tum quia doctus est, tum quia amicus.) Primum enim quis non videt rectius esse opera cesset quam opera cessent ? Deinde quod sequitur, cui non perspicuum sit esse vitiatum, tum distinctione tum voce exilium mutata in exulum ? Sic enim legit : Et cum exercitum noster amicus habeat, tantum me nomen habere duarum legionum exulum ? Cum Tullius tantum posuerit pro magno, cui legiones exiles opposuit, hoc est pusillas. Et aliquanto post : ut cum Maphragone signis collatis, si possem, de servo tuo decernerem, quid erat causae, ut pro deciderem sive decidere mutaretur decernerem ? Quasi non fuerit illud multo verbum elegantius ? Etenim si legas decidere, subaudiendum est verbum certarem sive congrederer (cujusmodi eclipses familiarissimae sunt Ciceroni, praesertim in hoc opere), ut legas : ut cum Maphragone collatis signis subaudiasque congrederer. Rursum hoc, quod sequitur, Clitellae bovi sunt impositae. Illane ? Non est nostrum onus, offensus nescio quis aposiopesi Illane ? mutavit illae, non est nostrum onus. Quod iterum usu venit in hoc, quod subjicitur, At si tu ad tempus, subaudi adfueris ; mutavit enim Adsis tu ad tempus, Latinitate quoque corrupta, nedum argutia sententiae.

Haec invitus et coactus admonui, ne qui, ut sunt nonnulli praecipites ad id, ob celebritatem Aldini nominis protinus damnent aut radant, si quid deprehenderint ab illius aeditione discrepare, nec statim priores abjiciant codices emendationibus hujusmodi freti. Proverbium usurpavit et Ammianus libro XVI.

Index Adagiorum