II. 9. Non statuar leaena in machaera. lxxxii

Οὐ στήσομαι λέαινα ἐπὶ τυροκνήστιδος, id est

Non ego leaena statuar in tyrocnestide.

Proverbium meretricium, cum negat scortum sui copiam facturum sese. Nam in capulis militarium gladiorum elephantes ac leones imponi solent. At hi procumbentes inscalpuntur, sive ne laedant manum utentis gladio, sive ne defringantur facile, si in pedes erecti fingerentur. Tyrocnestis vox militaris videtur ensem significans. Potest adagium et ad verecundiorem usum detorqueri, ut si quis negans se per omnia morem gesturum inserviturumque pro libidine dicat : Οὐ στήσομαι λέαινα ἐπὶ τυροκνήστιδος. Adagium recenset Suidas. Extat autem apud Aristophanem in Lysistrata.

Index Adagiorum