II. 9. Ne contra bovem opta. lxxxiii

Μὴ κατὰ βοὸς εὔχου, id est Ne contra bovem opta. Admonet adagium non esse vitam instituendam juxta votum animi neque quidvis sperandum a superis, sed ut ea dumtaxat sibi quisque promittat, quae possit industria consequi. Refertur in collectaneis Diogeniani. Unde sumpta metaphora, parum liquet, nisi quod apparet ductam ab agricola, qui negligens adhibere bovis operam in colendis agris optat, ut citra suum laborem proveniat seges.

Index Adagiorum