II. 9. Tuum tibi narro somnium. lxviii

Τὸ σὸν ὄναρ σοι διηγοῦμαι, id est Tuum somnium tibi narro, id est : Narro tibi quod ipse me rectius nosti. Apud Suidam haec referuntur ex auctore quopiam : Εἰ γὰρ ἐγώ σοι νῦν αὐτὸν γνωρίζω, πέπονθα τὸ τῆς παροιμίας, τὸ σὸν ὄναρ σοι διηγούμενος, id est Quod si te tibi ipsi notum reddere coner, tum mihi acciderit id, quod proverbio dicitur, ut tuum tibi somnium narrem. Plato libro De republica octavo : Τὸ ἐμόν γ᾿, ἔφη, ἐμοὶ λέγεις ὄναρ, id est Meum quidem, inquit, mihi narras somnium. Traductum videtur ab his, qui ὀνειροπόλους, id est somniorum interpretes, consulunt. A quibus nonnulli hoc quoque requirunt, ut quid somniarint conjiciant, quasi parum sit, si interpretentur. Ad eum modum aegroti quidam imprudentes a medicis expectant, ut viso dumtaxat lotio divinent et sexum et aetatem et omnen morbi naturam, ubi et unde acciderit, quid sentiant, ac propemodum etiam, quid in febri somniarint.

Index Adagiorum