Adagiorum Chiliades

Adagium 1869

II. 9Sponsi vita.lxix

Νυμφίου βίος, id est Sponsi vita, pro molli ac delicata. Confine illi, quod alibi relatum est : Musica vita. Suidas senarium hunc adducit, [Lex.] qui extat apud Aristophanem in Avibus :

Ὑμεῖς μὲν ἄρα γε ζῆτε νυμφίου βίον,

[Aues] id est

Sponsi quidem profecto vitam vivitis.

Propterea quod proci frondibus et sertis coronari soleant et delicatius nitidiusque coli vel quod molles videantur nuptiis inhiantes. Apud Athenaeum libro octavo Stratonicus citharoedus Rhodios λευκοὺς Κυρηναίους καὶ μνηστήρων πόλιν, [Deipn.] id est albos Cyreneos et procorum civitatem, appellat. Nisi malumus ad Homericos illos Penelopes sponsos referre, quibus nihil cordi erat praeter convivia, citharam, choream, talos, discum, parasitos atque id genus alias voluptates. Unde Horatius homines luxui deditos sponsos Penelopes appellat.