II. 9Stultitia est Jovem putare esse.lxvii
Τῆς μωρίας, τὸν Δία νομίζειν ὄντα τηλικουτονί, id est
In eum accommodari potest, qui grandis natu dicit aut sentit absurdum quippiam, cum propter aetatem nihil oporteat jam ignorare ; non convenit enim in natu grandes puerilis superstitio. Recensitur a Suida. [Lex.] Carmen est Aristophanis in Nubibus :Inscitia est natum tot annos credere esse ullum Jovem.
[Nub.] id estἸδού γ᾿ ἰδοὺ Δί᾿ Ὀλύμπιον· τῆς μωρίας,
Τὸν Δία νομίζειν ὄντα τηλικουτονί,
Ecce ecce, Olympium Jovem ; dementia est
Natum tot annos credere esse ullum Jovem.