II. 9. Obsequium amicos, veritas odium parit. liii

Obsequium amicos, veritas odium parit.

Senarius est proverbialis apud Terentium in Andria, non admonens, quid oporteat fieri, sed ostendens, quid vulgo fiat. Vulgaris enim amicitia constat obsequiis ; nam invicem conivere ad familiarium vitia,

Haec res et jungit, junctos et servat amicos.

At inter veros amicos nihil est veritate jucundius, modo absit asperitas agrestis et inconcinna gravisque. Porro qui vulgo plurimis studet amicus esse, moribus alienis obsecundet caveatque juxta Persium

Auriculas teneras mordaci radere vero.

Non probari vero sententiam hanc poetae, satis indicat, cum ait : Namque hoc tempore, id est his corruptis moribus. Eandem sententiam in Adelphis idem aliter extulit Ut homo est, inquiens, ita morem geras. Donatus admonet proverbialiter dictum. M. Tullius in sermone De amicitia : Sed nescio quomodo verum est, quod in Andria familiaris meus Terentius dixit : Obsequium amicos, veritas odium parit. Molesta veritas est, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae ; sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit ; maxima autem culpa in eo est, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Pindarus in Nemeis hymno quinto : Οὔτοι ἅπασα κερδίων φαίνουσα πρόσωπον ἀλάθει᾿ ἀτρεκής, καὶ τὸ σιγᾶν πολλάκις ἐστὶ σοφώτατον ἀνθρώπων νοῆσαι. Sentit simplicem veritatem non semper ut est proferendam, quod damnosa sit, sed sapientis esse nonnunquam celare suam sententiam, in tempore prolaturus, cum fructus spes ostenditur. Apud Athenaeum libro quinto citatur hic trimeter ex Agathone :

Εἰ μὲν φράσω τἀληθές, οὐχί σ᾿ εὐφρανῶ,

Εἰ δ᾿ εὐφρανῶ τί σ᾿, οὐχὶ τἀληθὲς φρασῶ,

id est

Si vera dicam, tibi voluptati haud ero,

Si sim voluptati, haud tibi vera dixero.

Index Adagiorum