II. 9. Sic est ad pugnae parteis re peracta veniendum. lii

Plato in Gorgia : Πολέμου καὶ μάχης φασὶ χρῆναι, ὦ Σώκρατες, οὕτω μεταλαγχάνειν, id est Ad belli pugnaeque munia, Socrates, sic aiunt accedere oportere. Jocus erat proverbialis, ubi quis negotio peracto tum demum adveniret, quemadmodum ignavi milites solent, qui conflictu peracto sublatoque metu tum denique solent adesse vel ad colligendam praedam vel ad epinicia, id est epulum victoriale celebrandum. Nam verbum illud μεταλαγχάνειν tarditatem significant ac seram muneris functionem. Socrates autem respondens paroemiam explicat simili paroemia : Ἆρα τὸ λεγόμενον κατόπιν ἑορτῆς ἥκομεν καὶ ὑστεροῦμεν; id est Num post festum, quod aiunt, venimus seroque adsumus ? Sumptum videtur a Rheso Thracum duce, quem apud Euripidem objurgat Hector, quod serius ad belli societatem venisset, nimirum decimo demum anno : Σύμμαχος μὲν οὔ, / Ξένος δὲ πρὸς τράπεζαν, id est Socius haud quidem advenis, sed hospes ad mensam, isque respondet :

Ἀλλ᾿ ὕστερον μὲν ἦλθον, ἐν καιρῷ δ᾿ ὅμως·

Σὺ μὲν γὰρ ἤδη δέκατον αἰχμάζεις ἔτος

Κοὐδὲν περαίνεις,

id est

Sero quidem, ast in tempore advenio tamen ;

Nam tu quidem jam praelians decennium

Nihil explicas.

Allusit huc, nisi fallor, Diogenes. Cum enim quidam inscripsisset aedibus suis hunc titulum : Jovis filius Callinicus Hercules hic habitat, ne quid ingrediatur mali, Diogenes adjecit aliam inscriptionem : Μετὰ πόλεμον ἡ συμμαχία, id est Post bellum auxilium, significans sero vocari Herculem depulsorem malorum, cum jam malus hospes immigrasset in eas aedes.

Index Adagiorum